Skip to Content

" LINGUA LATINA FUNDAMENTUM ET SALUS EUROPAE"

 Lectoribus lectricibusque doctis aliquid referre velim de lingua Latina Europae fundamento. Insuper mea interest illas duas res coniungere, quae praeter alia mihi cordi sunt, nempe Europam atque Latinitatem.
      Quid ergo multis hominibus ( sed non omnibus) in mentem venire solet, cum de lingua Latina interrogentur? Scilicet: vetus ( hoc quidem verum est); sed etiam difficilis, pulverulenta, inutilis, mortua ( sed haec omnia non sunt vera). Nonnullis magistris classicarum linguarum hoc mendacium refutare atque societati nostrae  commune patrimonium culturale restituere propositum est. Hac in re multa adhuc sunt facienda.
     Lingua latina fuit sermo communis ab imperio Romanorum usque ad duodevicesimum saeculum. Hoc spectabat non solum ad res politicas, iuridicas atque oeconomicas, sed etiam ad contactum cottidianum. Lingua Latina ergo, cum antiquitas fineretur - ut dicitur- fundamentum loquelare regionis Europaeae esse non desiit et semper erat maximi momenti ( et hodiernis temporibus adhuc est maximi momenti) linguam latinam ut possesionem communem et senso lato medium communicationis, quo limites transcenduntur, perceptam esse atque adhibitam esse. Sed vertente seculo vicesimo post Christum natum condiciones Latinitatis multum mutatae sunt tam propter scholarum reformationes et mutationes quam propter  quasdam linguas hodiernas, quae videbantur rebus technicis et machinalibus multo magis esse idoneae et aptae.
       Fieri potest, ut lingua Latina hodiernis quoque temporibus lingua communicationis adhibeatur. Hoc ex multis annis iam demonstratur et mirum in modum ultimis annis magni impulsus ponuntur               ( imprimis cum agitur de communicatione internationali) Lingua Latina non solum est lingua internationalis sed etiam supranationalis, ut ita dicam. Lingua Latina non est lingua alicuius populi certi et hunc in modum lingua uniuscuiusque populi atque uniuscuiusque hominis fieri potest.
     Ut summam dicere volo haec:
     Oportet cives Europaei cognoscant unitatem suam culturalem, quae sua in lingua stat communi. Una tantummodo lingua possunt Europaei se intellegere ut Europaeos, una potest vocem populi exprimere reapse Europaeam, media communicationis pan-Europaea, quibus unio politica condatur, qua tantopere eget Europa.
      Nunquam fuit neque inveniri potest alia Europaea lingua communis cum vero fundamento historico quam Latina. Sine  lingua Latina non erit natio Europaea. Sine latinitate Europa non est.

                                                                               Xosé Barreiro Tato

 

 (Traducción: páxina do Departamento de Latín)

 

Ecce 

El latín, ¿lengua oficial de la UE?

http://cultura.elpais.com/cultura/2017/02/08/actualidad/1486573775_868895.html

 

 



story | by Dr. Radut