Skip to Content

Latín

CURSO 2022-2023

PROGRAMACIÓNS:

PROFESORADO:

  • María José Dios Suárez  <maria.josedios@iesdavidbujan.gal>

 

CURSO 2021-2022

PROGRAMACIÓNS

PROFESORADO

Ana Beatriz Respino Souto correo ana(punto)beatriz(punto)respino(arroba)edu(punto)xunta(punto)gal

María Antonia Abad Alastruey correo marianalas(arroba)iesdavidbujan(punto)gal

Texto 2º Bac

Caesar vacuam urbem ingressus dictatorem se fecit. Inde Hispanias petiit. Ibi Pompeii exercitus validissimos et fortissimos cum tribus ducibus, L. Afranio, M. Petreio, M. Varrone, superavit. Inde regressus in Graeciam transiit, adversum Pompeium dimicavit. Primo proelio victus est et fugatus, evasit tamen, quia, nocte interveniente, Pompeius sequi noluit, dixitque Caesar nec Pompeium scire vincere et illo tantum die se potuisse superari.

Texto Eutropio 2º Bach

Hinc iam bellum civile successit exsecrandum et lacrimabile, quo praeter calamitates, quae in proeliis acciderunt, etiam populi Romani fortuna mutata est. Caesar enim rediens ex Gallia victor coepit poscere alterum consulatum atque ita ut sine dubietate aliqua ei deferretur. Contradictum est a Marcello consule, a Bibulo, a Pompeio, a Catone, iussusque dimissis exercitibus ad urbem redire. Propter quam iniuriam ab Arimino, ubi milites congregatos habebat, adversum patriam cum exercitu venit. Consules cum Pompeio senatusque omnis atque universa nobilitas ex urbe fugit et in Graeciam transiit. Apud Epirum, Macedoniam, Achaiam Pompeio duce senatus contra Caesarem bellum paravit. 

 

Distribuir contido


by Dr. Radut